HUMATUS

HUMATUS
HUMATUS
a sepulto quî differat, Plin. exponit l. 7. c. 54. Sepultus intelligitur quoquo modo conditus: humatus vero humo contectus. Ad quem l. Dalechamp. In ustrina, inquit, mortui comburebantur: humabantur, cum iusta persoluta fuissent, post Denicale sacrum, sepulchro invecti: Siti vocabantur, imposito sepulchri titulo. Idem non sepeliri eum, qui urebatur, sed humari, dictum esse, docet ex lege XII. Tabb. In urbe ne sepelito, ne urito. Meurs. vero hominem mortuum ante glebae in os iniectionem, humilem; post illam vero, humatum vocari consuevisse, docet ex Varrone de Vita Pop. Rom. l. 3. Quid humatus non sit, heredi porca praecidanea sucridenda Telluri et Cereri, aliter familia pura non est. Vide eum Comm. ad Lycophron. p. 187. et supra ubi de Gleba sepulchrali. Fuit autem humandi seu humo obruendi defunctorum corpora nos antiquissimus convenientissimusque. Cic. de LL. l. 2. Mihi quidem antiquissimum sepulturae genus videtur, quo apud Xenoph. Cyrus utitur, redditur enim terrae corpus, et ita locatum ac suum quasi operimento matris obducitur. Vide quoque Lactant. l. 6. c. 12. Origenem c. Celsum l. 8. Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 13. Alios. Et proin non Hebraeis solum, sed et Aegyptiis, Persis item ac Graecis vetustioribus, Romanis tandem, si Plinio credimus l. 7. c. 54. in usu. Apud hos tamen non minus crematio ac humatio antiqua fuisse videtur ex testamento Numae, quo cavit, Ne corpus suum post mortem combureretur, apud Plutarch. et lege posthumiâ eiusdem, Vino rogum ne adspergito: ipsi Plinio me moratâ l. 14. c. 12. Vide Iac. Ouzel. ad Minuc. Fel. p. 203. et 204. Plura vero de iis, quae ad funerandi sepeliendique cadavera leges pertinent, inprimis de antiquo itidem cremandi ritu, sub Autoninorum tandem imperio, antiquato, apud Alex. ab Alex,. l. 3. c. 2. cui adde Vetranium in Varron.
de Ling. Lat. l. 4. Ioh. Kirchmann. de Funeribus, et quae hîc passim congesta. Delphini Viennenses.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Humatus, S. — S. Humatus, (2. Juni), ein Martyrer. S. S. Barbarinus. (I. 168.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Walkelin — Infobox bishopbiog name =Walkelin religion =Catholic See =Diocese of Winchester Title = Bishop of Winchester Period = 1070 ndash;1098 Predecessor = Stigand Successor =William Giffard ordination = bishops = post = date of birth = place of birth =… …   Wikipedia

  • Barbarinus, SS. — SS. Barbarinus (Barbarunus), et Socii MM. (2. Juni). Der hl. Priester Barbarinus (Barbarunus), dann die hhl. Humatus, Evasius, Honorata (Honoratus) und Rogata starben als Martyrer. Sie finden sich in einigen Exemplaren des Martyrologiums von… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ommatius — female Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • AESCULAPIUS — I. AESCULAPIUS Apollinis ex Coronide nymphâ fil. quam Ovid. dicit e Larissa fuisse, et Phlegyae filiam. l. 5. Met. Homer. in Hymn. 15. v. 1. s. Ι᾿ητῆρα νόσων Α᾿σκλήπιον ἄρχομ᾿ ἀείδειν Γ῾τὸν Α᾿πόλλωνος, τὸν ἐμὲνατο δῖκ Κορωνὶς Δωτιῳ εν πεδίῳ,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CREMANDI Cadavera consuetudo — plures apud gentes olim recepta fuit; qui, quod in nobis divinum est, igneô velut hôc vehiculô caelestibus inferri putabant sedibus, subsidente terrâ. Apud Romanos L. Syllam auctorem habuit, qui metuens, ne idem sibi accideret, quod hosti suo C.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GLAUCIAS — I. GLAUCIAS Anatomicus peritissimus. Rhod. l. 16. c. 19. II. GLAUCIAS Melioris libertus, cuius Epitaphium vide apud Mart. l. 6. Epigr. 28. cuius Epigraphe Epitaphium Glauciae ad viaetorem v. 4. Hoc sub marmore Glaucias humatus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GLEBA — I. GLEBA pro solo et dote Ecclesiae, passim in Iure Canonico. Anglis usitatius dicitur, de terra ad Ecclesias parochiales pertinente. Theodos. Cod. pro quovis saepe agro. Sic conssitur. Neap. l. 3. tit. 3. Servi glebae. II. GLEBA quasi globus, Gr …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HUMILIATI — Congregatio religiosa, in Comm. Rom. a Nobilibus quibusdam Mediol. postquam e captivitate Conradi, vel, ut alii malunt, Frid. I. Imp. rediistent, instituta. Sub Pio V. abolita, ob luxum, et saevitiam. Abbas Ursperg. in Chron. Thuan. l. 50. Morer …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERTICUS — vulgo le Perche, provinc. Galliae, inter Belsiam ad Ortum, Normanniam ad Boream et Cenomanas ad Occidentem ubi alias Aulerci Diablintres. Eius caput est Noviodunum, seu Novigeneum, Nogent le Retrou, Baudrand. Valesio Perticus saltus, quem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”